LABANDAGO

LABANDAGO
LABANDAGO
apud Luciserum Caralitan., L. moriendum esse pro Filio Dei, p. 337. Nihil refert, -- an securi caput auferas, an ad palum me, an ad crucem alliges, igne torreas, an vivum humo condas, saxo praecipites, an in maria mergas, labandagine magnis viribus conatus uno vastissimo ictu longe a me meum caput excutias etc. Dom. Macro videtur fuisse genus balistae, quam adhuc Hispani Bandoge s. Bandoque appellant: Tillio Meld. Ep. ad l. c. forma instrumenti, quod vi ducebatur etc. At C. du Fresne existimat, legendum forte, an a pendigine, i. e. a reliquo corpore, pendigo enim, idem quod πῆγμα, compago est: quod vocabulum bifariam hîc sumi posset, vel pro machina lignea s. tabulato, πῆγμα etiam Graecis dicto, a quo caput longius excutiatur; vel pro ipsa reliqui corporis compactione, trunco viz. a quo caput avellatur. Quâ postremâ notione pendiginem interpretatur Salmas. apud Arnob. l. 6. ô utinam liceret in simulacri alicuius medias penetrare pendigines etc. Sed aliâ notione vocem usurpâsse videtur Veget. Artis Veterin. l. 2. c. 44. Quod si iumento seapulae suerint dissolutae, diligenter inspicias, ne quam inter nervos et commissuras pendiginem faciat. Vide omnino praefatum C. du Fresne in Gloss. ut et Macros Fratres in Hierol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PENDIGO — apud Arnobium l. 6. Vide Labandago …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”